- BLATTA
- BLATTAmultis idem, quod tinea: Namque iungit utramque Horatius l. 2. Sat. 3. v. 119.--- --- Cui stragula vestisBlattarum ac tinearum epulae, putrebat in arca.Martialis l. 6. Epigr. 60. v. 7.Quam multi tineas pascunt, blattasque diserti.Et l. 14. Epigr. 37.Constrictos nisi das mihi libellos,Admittam tineas trucesque blattas, etc.Sed blattas, inter scarabaeorum genera, reponere videtur Plin. l. 11. c. 28. et easdem describit l. 29. c. 6. quomodo τὰς ςίλφας Dioscorides l. 2. Quid quod apud sequentis aevi scriptores blatta plane aliud est, purpura scil. aut purpurae genus? Sic Eutropius l. 7. c. 9. in Nerone scribit, eum piscatum esse retibus aureis, quae funibus blatteis extrahebat: pro eo, quod Sueton. c. 30. Piscatus est reti aureô purpurâ cocoque fumbus nexis. Et Lamprid. de Heliogabalo, c. 33. Paraverat funes blattâ et sericô et coccô intortos, quibus, si necesse esset, laqueô vitam finiret, etc. Sic Theodoricus Rex Theoni apud Cassiodorum l. 1. Ep. 11. Cum blatta (i. e. cum purpura) quam nostro cubiculo dare annis singulis consuevistis, venire festina. Sidonius quoque l. 9. Ep. 13. Tonantio,Rutilasque terrae blattas,Recoquente quas ahenoMeliboea fucat unda.Et Ep. 16. Firmico,Blattifer vel quam tribuit Senatus.h. e. Senatorum ordo purpuratus. Et Carm. 5.Pontus Castorca, blattam Tyrus, aera Corinthus, etc.Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 4. c. 25. Carolo du Fresne vermiculus est, qui e Ghermes, ut Arabes vocant, et e cocco sanguinei coloris erumpit: unde postea pro ipsa purpura purpureoque colore usurpata vox. Et quidem Blattam Tyriam commendat Sidonius, ut vidimus; Neapolitanam Anastasius in Leone III. Byzantiam idem alibi: ut et Serapion libr. Aggregat. Blattae Byzantiae sunt ex ungulis Ostracorum et sunt coopercula, quibus teguntur in foramine suo et meliores sunt, quae vergunt ad albedinem, et sunt odoriferae, quarum odor trahit aliquantum ad odorem Castorei. Actuario βλαττίον Βυζάντιον, ὀςτοῦν τῆς ῥινὸς τῆς πορφύρας, os nempe anterius purpurae, cuius appellationis rationem exponit Leonh. Fuchsius de Composit. Medicam. l. 1. Adde eundem ad Myrepsum sect. 1. c. 1. 21. et 451. Ruellium item de Natura Stirpium l. 1. c. 7. Βλυτίον quoque, pro purpura Nicetas, Cedrenus et Codinus, non uno in loco, usurpant. Unde ὀξύβλαττον, sericoblattum et blatto-sericum, pro ipso serico blattâ tincto, vide l. 10. Cod. de Murileg. quô sensu Βλάττιον usurpavit Anna Comnena Alexiad. p. 93. Vide ad eam Notas Car. du Fresne, et plara hanc in rem, apud Hadr. Turnebum Adversar. l. 18. c. 17. Cuiacium, Savaronem, I. Gothofredum, alios, ut et hîc infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.